Saevit Boreas, mugiunt procellae, dentibus invitis
maxillae bellum gerunt. Nec minus, intestino depraeliantibus tumultu
visceribus, classicum sonat venter. Ea nostra est conditio, haec nostra
querela. Proh Deum atque hominum fidem! quare illi, cui ne libella nummi
est, dentes, stomachum, viscera concessit natura? mehercule, nostro
ludibrium debens corpori, frustra laboravit a patre voluntario exilio,
qui macrum ligone macriorem reddit agellum. Huc usque evasi, ad te, quasi
ad asylum, confugiens, quem nisi bene nossem succurrere potuisse,
mehercule, neque fores vestras pultussem, neque limina tetigissem. Quam
longum iter famelicus peregi! nudus, egenus, esuriens, perhorrescens,
despectus, mendicans; sunt lacrymae rerum et mentem carnaria tangunt. In
via nullum fuit solatium praeterquam quod Horatium, ubi macros in igne
turdos versat, perlegi. Catii dapes, Maecenatis convivium, ita me pictura
pascens inani, saepius volvebam. Quid non mortalium pectora cogit Musarum
sacra fames? Haec omnia, quae nostra fuit necessitas, curavi ut scires;
nunc re experiar quid dabis, quid negabis. Vale.
Vivitur parvo male, sed canebat
Flaccus ut parvo bene: quod negamus:
Pinguis et laute saturatus ille
Ridet inanes.
Pages:
323
324
325
326
327
328
329
330
331
332
333
334
335
336
337
338
339
340
341
342
343
344
345
346
347